Porro in anno secundo regni sui vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et effugit ab eo somnium. Nec est intelligendus secundus annus regni ab origine, sed a consummatione. Consummatum autem ejus regnum dicitur, postquam subjugatis sibi nationibus reliquias Israel duxit ab Aegypto. Convocavit ergo rex conjectores Chaldaeorum, et dixit ad eos: Vidi somnium, sed ignoro, quid viderim. Qui responderunt Syriace: Dicat rex somnium servis suis, et interpretationem ejus indicabimus. Et ait rex. Nisi somnium et ejus conjecturam indicaveritis mihi, peribitis, et domus vestrae publicabuntur. Et dixerunt. Non est homo super terram, qui sermonem tuum possit implere exceptis diis, quorum conversatio non est cum hominibus. Tunc praecepit rex in ira magna, ut interficerentur omnes sapientes Babylonis. Et quaerebatur Daniel, et socii ejus, ut perirent. Quod cum accepisset Daniel, ingressus, rogavit regem, ut daret ei tempus ad solutionem, per unam noctem tantum, dicit Josephus. Et ingressus Daniel ad domum cum sociis suis oravit Deum, et per visionem noctis revelatum est ei mysterium, et benedicens Deum ingressus est ad regem. Et ait ad eum rex: Poterisne mihi somnium indicare, et interpretationem ejus? Qui respondit: Non potest hoc homo, sed est Deus in coelo revelans mysteria, qui indicavit tibi quae ventura sunt in novissimis temporibus. Visiones capitis tui, id est cordis tui, hae sunt. In corde enim est sapientia secundum Evangelium, non in capite secundum philosophum. Tu cogitabas in stratu tuo quis post te mundi teneret principatum, et ostendit tibi Deus regnaturos. Videbas coram te statuam grandem et terribilem, cujus caput et collum erat ex auro, collum et brachium de argento, venter et femora ex aere, tibiae autem ferreae, pedum quaedam pars ferrea, quaedam fictilis. Et abscissus est lapis de monte sine manibus, et percussit statuam in pedibus, et contrivit eam, et redacta est in favillam, quae rapitur vento, et non est inventus locus ejus. Lapis autem factus est mons magnus, et implevit universam terram. Nunc audi, rex, interpretationem ejus. Tu es caput aureum, cum his qui succedent tibi. Et post hoc consurget regnum aliud minus te, quod intelligendum est de regno Medorum et Persarum tanquam per duo brachia, per quae dejectum est regnum Babylonis. Et regnum tertium aliud aeneum, quod imperabit universae terrae, quod intelligendum est de regno Graecorum, quod vocalius, id est nominatius fuit caeteris, vel propter eloquentiam Graecorum, vel propter famam Alexandri. Et quartum regnum erit quasi ferreum, quia sicut ferrum domat omnia metalla, sic illud conteret omnia haec; quod intelligendum est de imperio Romanorum. Porro quia vidisti partem pedum testeam, partem ferream, sicut ferrum non potest misceri testae, sic erunt in eo civiles discordiae, et pars solidabitur, pars altera conteretur. Tunc suscitabit Deus regnum coeli, quod comminuet universa regna haec, et stabit in aeternum. Super hoc dicit Josephus: Significavit et Daniel regi de lapide, quod mihi non placuit indicare. Hoc autem referunt Hebraei ad regnum suum, quod exspectant. Tunc rex cecidit in faciem suam, et adoravit Danielem, dicens: Vere Deus vester Deus deorum est. Et dedit Danieli principatum super omnes provincias Babylonis, et super cunctos sapientes. Obtinuit autem Daniel a rege, ut tres socii ejus principatum haberent super provincias, ipse vero praeesset in Babylone, et staret in foribus regi.